- AETIANI
- AETIANIHaeretici dicti ab Aetio Antiocheno Caelesyriae aurifabro primum, deinde sophista, mox medico: dicti etiam Eunomiani, ab Eunomio Cappadoce successore Aetii; Anomiani quoque; Troglodytae, Exsucontii, et Exaconitae. Deum se exacte cognoscere tamquam sensibile quid asserunt, non autem per solam fidem. Trinitatis tres diversas substantias esse aiunt, ut auri, argenti, aeris; filium a Patre creatum, Spiritum Sanctum a filio, filium ex non exsistentibus. Rebaptizant Catholicos et Arianos: baptizant tantum in mortem Christi, et caput ad pectus usque semel in aquam intingungt. Vide Aetius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.